- FABRICA Ferraria
- FABRICA FerrariaCyclopum inventum: uti Materiaria Daedali, aliorum aliae, apud Plin. l. 7. c. 56 Romanis rerum longe lateque potitis, sub dispositione Magistri officiorum Palatii, septem in Gallia Fabricas, Atgentorati sc. Armorum omnium, Matiscone Sagittariam, Augustoduni Loricariam, Suessionis Scutariam, Ballistariam et Clibanariam, Ambianis spathariam et Scutariam: Praeterea tres Procutatores Monetae, sex Procuratores Gynaeceorum, Procuratorem linificii Viennensis, duos Procuratores baphii, tres denique Praepositos Barbaricariorum sive Argentariorum, memorat ex Not. Imp. Hadr. Vales. Not. Galliae, in voce Lugdunensis Gallia, de quibus omnibus vide suo loco. Hinc Fabricenses, qui in sacris his Fabricis arma culdebant, et fabricabant, de quibus titulus est in Cod. Theodos. et Iustin. Eorum praepositi Primicerii Fabricae appellati sunt, qui militabant sub dispositione Magistri officiorum Palatii, uti visum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.